Vita Romanorum



Rēs Gestae Dīvī Augustī



Rerum gestarum divi Augusti, quibus orbem terrarum imperio populi Romani subiecit, et impensarum quas in rem publicam populumque Romanum fecit, incisarum in duabus aheneis pilis, quae sunt Romae positae, exemplar subiectum.


1. Annos undeviginti natus exercitum privato consilio et privata impensa comparavi. per quem rem publicam a dominatione factionis oppressam in liberatatem vindicavi. eo nomine senatus decretis honorificis in ordinem suum me adlegit, C. Pansa et A. Hirtio consulibus, consularem locum sententiae dicendae tribuens, et imperium mihi dedit. res publica, ne quid detrimenti caperet, me propraetore simul cum consulibus providere iussit. populus autem eodem anno me consulem, cum consul uterque in bello cecidisset, et triumvirum rei publicae constituendae creavit.


2. qui parentem meum trucidaverunt, eos in exilium expuli iudiciis legitimis ultus eorum facinus, et postea bellum inferentes rei publicae vici bis acie.


3. bella terra et mari civilia externaque toto in orbe terrarum saepe gessi victorque omnibus veniam petentibus civibus peperci. externas gentes, quibus tuto ignosci potuit, conservare quam excidere malui. milia civium Romanorum sub sacramento meo fuerunt circiter quingenta. ex quibus deduxi in colonias aut remisi in municipia sua stipendiis emeritis milia aliquanto plura quam trecenta et eis omnibus agros adsignavi aut pecuniam pro praemiis militiae dedi. naves cepi sescentas praeter eas, si quae minores quam triremes fuerunt.

Res Gestae Divi Augusti 1-3