Vita Romanorum


Comic Characters



Iuventus nomen fecit Peniculo mihi,

ideo quia mensam, quando edo, detergeo.

homines captivos qui catenis vinciunt

et qui fugitivis servis indunt compedes,            

nimis stulte faciunt mea quidem sententia.

nam homini misero si ad malum accedit malum,

maior lubido est fugere et facere nequiter.

nam se ex catenis eximunt aliquo modo.

tum compediti ei anum lima praeterunt            

aut lapide excutiunt clavum. nugae sunt eae.

quem tu adservare recte, ne aufugiat, voles,

esca atque potione vinciri decet.

apud mensam plenam homini rostrum deliges;

dum tu illi quod edit et quod potet praebeas,        

suo arbitratu adfatim cottidie,

numquam edepol fugiet, tam etsi capital fecerit,

facile adservabis, dum eo vinclo vincies.

ita istaec nimis lenta vincla sunt escaria:

quam magis extendas, tanto adstringunt artius.        

nam ego ad Menaechmum hunc eo, quo iam diu

sum iudicatus; ultro eo ut me vinciat.

nam illic homo homines non alit, verum educat,

recreatque: nullus melius medicinam facit.

ita est adulescens; ipsus escae maximae        

cerialis cenas dat, ita mensas exstruit,

tantas struices concinnat patinarias:

standumst in lecto, si quid de summo petas.

sed mi intervallum iam hos dies multos fuit:

domi domitus sum usque cum caris meis.                

nam neque edo neque emo nisi quod est carissimum.

id quoque iam, cari qui instruuntur deserunt.

nunc ad eum inviso. sed aperitur ostium.

Menaechmum eccum ipsum video, progreditur foras.

Plautus, Menaechmi 77-109


The Menaechmi, a play about mistaken and confused identity, is the model for Shakespeare’s Comedy of Errors.


Peniculus is a diminutive of penis, penis masc. 3, the basic sense of which is “tail”, and which was regarded as rather an obscene term by Cicero (Letters to his Friends 9.22). It means “little brush”, such implements being made from horse hair (vel sim.). peniculus is the origin of “pencil”, which originally referred to an artist’s brush. (In 1929, noting that “’mould broth filtrate’ is a ‘rather cumbersome phrase’”, [Sir] Alexander Fleming called his new discovery “penicillin” because of the substance’s similarity to little tails [just as bacteria are “little walking sticks” in Greek]).