Vita Romanorum


Sayings of Julius and Augustus Caesar


Julius Caesar

Consecutus cohortes ad Rubiconem flumen, qui provinciae eius finis erat, paulum constitit, ac reputans quantum moliretur, conversus ad proximos “etiam nunc” inquit “regredi possumus; quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt”. ... “eatur” inquit “quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas vocat. iacta alea est”.

Suetonius, Divus Iulius 31-33


Nonnumquam post magnam pugnam atque victoriam remisso officiorum munere licentiam omnem passim lasciviendi permittebat, iactare solitus milites suos etiam unguentatos bene pugnare posse.

Suetonius, Divus Iulius 67


Interrogatus cur igitur repudiasset uxorem, “quoniam” inquit “meos tam suspicione quam crimine iudico carere oportere”.

Suetonius, Divus Iulius 74


Pridie quam occideretur, in sermone nato super cenam ... quisnam esset finis vitae commodissimus, repentinum inopinatumque praetulerat.

Suetonius, Divus Iulius 87


Augustus Caesar

Adeo denique consternatum ferunt, ut per continuos menses barba capilloque summisso caput interdum foribus illideret, vociferans “Quinctili Vare, legiones redde!” diemque cladis quotannis maestum habuerit ac lugubrem.

Suetonius, Divus Augustus 23


Nihil autem minus perfecto duci quam festinationem temeritatemque convenire arbitrabatur. crebro itaque illa iactabat σπεδε βραδέως. σφαλς γάρ στ μείνων θρασς στρατηλάτης (speude bradeos. asphales gar est ameinon e thrasus stratelates) et sat celeriter fieri quidquid fiat satis bene. proelium quidem aut bellum suscipiendum omnino negabat, nisi cum maior emolumenti spes quam damni metus ostenderetur. nam minima commoda non minimo sectantes discrimine similes aiebat esse aureo hamo piscantibus, cuius abrupti damnum nulla captura pensari posset.

Suetonius, Divus Augustus 25


Urbem neque pro maiestate imperii ornatam et inundationibus incendiisque obnoxiam excoluit adeo, ut iure sit gloriatus marmoream se relinquere, quam latericiam accepisset. tutam vero, quantum provideri humana ratione potuit, etiam in posterum praestitit.

Suetonius, Divus Augustus 28


Etiam habitum vestitumque pristinum reducere studuit, ac visa quondam pro contione pullatorum turba indignabundus et clamitans en Romanos, rerum dominos, gentemque togatam! negotium aedilibus dedit, ne quem posthac paterentur in Foro circave nisi positis lacernis togatum consistere.

Suetonius, Divus Augustus 40


Tragoediam magno impetu exorsus, non succedenti stilo, abolevit quaerentibusque amicis, quidnam Aiax ageret, respondit, Aiacem suum in spongeam incubuisse.

Suetonius, Divus Augustus 85


Miserum populum Romanum, qui sub tam lentis maxillis erit.

Suetonius, Tiberius 21

The historical record is generally unfavorable to Tiberius, but there are exceptions. The contemporary historian Velleius Paterculus writes of him in glowing terms, and the Greek geographer Strabo says:


It would be difficult to govern so vast an empire other than by entrusting it to one man, as to a father. Certainly the Romans and their allies have never enjoyed the benefits of such peace and prosperity as Augustus Caesar bestowed on them when he assumed absolute power and as his son Tiberius bestows on them now, taking Augustus as the model for his governance and edicts, and as do his sons Germanicus and Drusus, who give assistance to their father (Geography 6.4.2).