Vita Romanorum


Sayings of Tiberius and Caligula



Tiberius

Praesidibus onerandas tributo provincias suadentibus rescripsit boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere. [Compare Cassius Dio, Roman History 56.16: When Tiberius asked a German chieftain why his people had rebelled and engaged in a protracted war against the Romans, the chieftain replied that the Romans had brought the rebellion on themselves, for they do not send shepherds and dogs to protect their flocks, they appoint ravening wolves]

Suetonius, Tiberius 32

Ut parsimoniam publicam exemplo quoque iuvaret, sollemnibus ipse cenis pridiana saepe ac semesa obsonia apposuit dimidiatumque aprum, affirmans omnia eadem habere, quae totum.

Suetonius, Tiberius 34

Oderint, dum probent.

Suetonius, Tiberius 59

Sermone Graeco quamquam alioqui promptus et facilis, non tamen usque quaque usus est abstinuitque maxime in senatu; adeo quidem, ut monopolium nominaturus veniam prius postularet, quod sibi verbo peregrino utendum esset.

Suetonius, Tiberius 71

Caligula

Non temere in quemquam nisi crebris et minutis ictibus animadverti passus est, perpetuo notoque iam praecepto “ita feri ut se mori sentiat”. ... tragicum illud subinde iactabat Oderint, dum metuant. ... infensus turbae faventi adversus studium suum exclamavit “utinam populus Romanus unam cervicem haberet!”

Suetonius, Caligula 30


Lautiore convivio effusus subito in cachinnos consulibus, qui iuxta cubabant, quidnam rideret blande quaerentibus “quid” inquit “nisi uno meo nutu iugulari utrumque vestrum statim posse?”

Suetonius, Caligula 32


Quasi perpetraturus bellum, derecta acie in litore Oceani ac ballistis machinisque dispositis, nemine gnaro aut opinante quidnam coepturus esset, repente ut conchas legerent galeasque et sinus replerent imperavit, “spolia Oceani” vocans “Capitolio Palatioque debita”.

Suetonius, Caligula 46


Equiti Romano tumultuanti per centurionem denuntiavit, abiret sine mora Ostiam perferretque ad Ptolemaeum regem in Mauretaniam codicillos suos; quorum exemplum erat “ei quem istoc misi, neque boni quicquam neque mali feceris”.

Suetonius, Caligula 55