Vita Romanorum


More Sayings of the Emperors


Nero

Eius modi domum cum absolutam dedicaret, hactenus comprobavit, ut se diceret quasi hominem tandem habitare coepisse.

Suetonius, Nero 31

Galba

Tutorem, quod pupillum, cui substitutus heres erat, veneno necasset, cruce adfecit; implorantique leges et civem Romanum se testificanti, quasi solacio et honore aliquo poenam levaturus, mutari multoque praeter ceteras altiorem et dealbatam statui crucem iussit.

Suetonius, Galba 9

Otho

Speraverat autem fore ut adoptaretur a Galba, idque in dies exspectabat. sed postquam Pisone praelato spe decidit, ad vim conversus est instigante super animi dolorem etiam magnitudine aeris alieni. neque enim dissimulabat, nisi principem se stare non posse nihilque referre ab hoste in acie an in Foro sub creditoribus caderet.

Suetonius, Otho 5

Vitellius

Ut campos, in quibus pugnatum est, adiit, abhorrentes quosdam cadaverum tabem detestabili voce confirmare ausus est, optime olere occisum hostem et melius civem.

Suetonius, Vitellius 10

Vespasian

Ne quam occasionem corrigendi disciplinam praetermitteret, adulescentulum fragrantem unguento, cum sibi pro impetrata praefectura gratias ageret, nutu aspernatus voce etiam gravissima increpuit “maluissem allium oboluisses” litterasque revocavit.

Suetonius, Vespasian 8


Reprehendenti filio Tito, quod etiam urinae vectigal commentus esset, pecuniam ex prima pensione admovit ad nares, sciscitans num odore offenderetur, et illo negante “atqui” inquit “e lotio est”.

Suetonius, Vespasian 23


Adeo nihil ornamentorum extrinsecus cupide appetivit, ut triumphi die fatigatus tarditate et taedio pompae non reticuerit, merito se plecti, qui triumphum, quasi aut debitum maioribus suis aut speratum umquam sibi, tam inepte senex concupisset.

Suetonius, Vespasian 12

Titus

Admonentibus domesticis, quasi plura polliceretur quam praestare posset, non oportere ait quemquam a sermone principis tristem discedere; atque etiam recordatus quondam super cenam, quod nihil cuiquam toto die praestitisset, memorabilem illam meritoque laudatam vocem edidit “amici, diem perdidi’.

Suetonius, Titus 8