Vita Romanorum


The Circus Maximus


Omne hoc tempus inter pugillares ac libellos iucundissima quiete transmisi. “quemadmodum” inquis “in urbe potuisti?” Circenses erant, quo genere spectaculi ne levissime quidem teneor. nihil novum, nihil varium, nihil quod non semel spectasse sufficiat. quo magis miror tot milia virorum tam pueriliter identidem cupere currentes equos, insistentes curribus homines videre. si tamen aut velocitate equorum aut hominum arte traherentur, esset ratio non nulla; nunc favent panno, pannum amant, et si in ipso cursu medioque certamine hic color illuc, ille huc transferatur, studium favorque transibit, et repente agitatores illos, equos illos, quos procul noscitant, quorum clamitant nomina, relinquent. tanta gratia, tanta auctoritas in una vilissima tunica, mitto apud vulgus, quod vilius tunica, sed apud quosdam graves homines; quos ego cum recordor, in re inani, frigida assiduitate tam insatiabili desidere, capio aliquam voluptatem, quod hac voluptate non capior. ac per hos dies libentissime otium meum in litteris colloco, quos alii otiosissimis occupationibus perdunt. vale.

Pliny the Younger, Epistulae 9.6


For a view of the Circus quite different from Pliny’s self-satisfied and unappealingly pompous rejection of such frivolous entertainment, you may wish to read Ovid, Amores 3.2. Like Pliny, Ovid declares that he has no interest in the races: he goes there in the hope of seducing a girl.